Liber Leviticus*

Caput 5: Versus 15

Duobus siclis.Duo sicli, duo praecepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet poenitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per poenitentiam et geminae charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX,argenti quinquaginta siclis, siclo sancto.Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quianemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sanctoI Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX:siclo sancto.In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit.Siculus 20 obolorum est,vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Aegypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi poenam non susceperuntNum. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
(* Traductions européennes)